Search Results - Barrière, Dominique 1618-1678

Dominique Barrière

Engraving of ''Villa Aldobrandina Tusculana'', 1647 Dominique Barrière (c.1622–1678) was a French painter and engraver. Provided by Wikipedia
Filter by
  1. 1
  2. 2

    Widmung: Lvdovico XIV. Galliarum, et Navarrae Regi Christianissimo: "LVDOVICO XIV. / Galliarum, et Nauarræ Regi Christianissimo. // Aldobrandinam Villam omnium penè Villarum Reginam, à me / nuperære incisam Maiestati tuæ potissimum, vt dicem (Florentis / sime Rex et Regum flos) non solum ius ab homine tibi subdito po/stulat, sed tua facit in primis ætas, quæ bellè vernat annis, et moribus, / tuum suadet ingenium, quod Agricolæ diuini cultissima Villa est , in qua totius Gal=/liæ spes virent, virtutum semina erumpunt in germina, adolescunt in flores, et salu=/bres subitò maturescent in fructus. Neque vero coeterorum more in extremâ tantùm / hærebis harum imaginum superficie, verùm quia ætatem virili superas ingenio & / consilio, harum linearum in vmbris Regias adumbrari virtutes penitùs introspicies, / Præcipites aquarum cataractas contuens, eam animo concipies munificentiam, quam è / Maioribus tuis, altis velut è montibus corriuatam, tu quoque tuos in Populos vberi / lapsu deriuabis, Ex aquarum vel è scalis desilientium, vel in sublime subsultan=/tium lusibus, intelliges Galliæ Regibus suos, et alienos vel irrorare, vel obruere diui=/tijs ludum esse, sed innocentem, immò beneficum et salutarem. In vmbrâ syluarum / intueberis addictos tibi subditos velut in vmbra tui patrocinij vel pace, vel securi=/tate lætari. E Pomarijs tua iam omnes præstolari, immò & prægustare egregiorũ / factorum matura poma cognosces. Denique dum Musas cum Apolline cernes a=/quis, et auris symphoniam suauissimè modulantes, ijs in aquis, et auris contempla=/ri sapientiam poteris, quæ dum animum tuum iucundè afflat, tuamqùe in mentem / Parnasso celsiorem sua fluenta deducit, Te in Gratiarum conclaue conformat, & / Musarum. / Maiestatis Tuæ // Hum(mus). et Addict(mus). Seruus ac Subditus / Dominicus Barriere"
    by Barrière, Dominique 1618-1678

    Published 1647
    Read online (freely available)
    Order via interlibrary loan
    Book
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9

    Theatrum fontium ante Palatium: "Quæ precipue in hoc Theatro, & in Conclaui Appollinis tanquam ingenij miracula intuentium mentes, & animos in stuporem, & delectationem inducunt, cæteraq; curiosa opificia, & oblectamenta per totam hanc Villam accurate disposita, fuerunt inuenta, educta in lucem, & praxim ex ingenio, & studio Horatij Oliuenij Romani // Theatrum fontium ante' Palatium ∙I∙ Fons Atlantis, et Herculis, in quo turbo pluuius teribili strépitu in sublimé consurgenss coeli tonitrua innitatur 2 Fons leonis cum tigre pugnantis ∙3∙ Fontes Iritonum, nympharum, Neptuni, aliorumq' maritimorum Deorum ∙4∙ Cÿclopis Fons, atque Patura quæ' harmonica ui uentorum / fistula concinit pluribus cicutis compacta ∙5∙ centauri Fons, et statua, quæ' vi venti ab aqua progeniti buccina perstrepit, cuius per quatuor milliaria sonitus exauditur ∙6∙ plerique dum cÿclopis artificium curiosuis introspicuint, occultis e fistulis emergentibus aquis exinopinato perfundunitir, et spectatoribus ludibrio sunt ∙7∙ varij susus, et aspersiones / aquarum cúriosis periucundar ∙8∙ Atrium per quod patet ingressus in nobilissimum Dim sebastiani sacellum Aldobrandinæ Domus Patroni ∙9∙ Atrium quod in conclaue' Apollinis aditum præbet ∙10∙ Aqua gradatim in theatrum præceps cum varÿs ad latera lusibus prosilientium lÿmpharum ∙11∙ Binæ' scalarum in vertice columnæ' miræ altitudinis, per / quas a summo ad imum singulari artificio aqua sérpit in gÿrum"
    by Barrière, Dominique 1618-1678

    Published 1647
    Read online (freely available)
    Order via interlibrary loan
    Book
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20